QUARTENSIS Pagus

QUARTENSIS Pagus
QUARTENSIS Pagus
Lib. Not. Weert, pagus Belgii, in Brabantia, in Comitatu Hornensi, a Ruremunda urbe Geldrica 3. leucis in occasum, Tornohutum versus 9. Qui locus Quartum quoque nominatur. Sunt et alia huius nominis loca: in quibus oppidum Hispaniae Tarraconensis apud Valentiam urbem, ab ea 4. mill. pass. Toletum versus distans, vulgo etiam Quart. Quartum quoque castrum, sive pagus in Liguria, Quarta, apud Astam urbem,
inde ad 4. mill. pass. Alexandriam versus recedens. De quo supra in Quadrata.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”